Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 111
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod mirum, Ludouicus Viues vidit Parisiis erutum sepulchrum, in quo lucerna erat, vt ex inscriptione patebat mille &lius annos ardens, &recepto aëre recentestatim fuit extincta. Quaeritur quare tales lucernas apposuerint antiqui. Respondetur i. in honorem aut sepultorum, vt &Christiani solemus deducere mortuos facibus accensis; vel in honorem deorum Manium, vt &in antiqua lege in templo Iudaei, &Christiani in Ecclesia iam, &olim Vestales solitae facere: vel quia igne immortalitas animę significatur: &certè Christiani precamut lux aeterna luceat eis.