Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio infallibilis est quoquo versum moueretur, ascendere est coelum versus tendere: Terra autem cum non sit leuis non potest ascendere: Ergo nec sursum, nec deorsum moueri, praesertim cum nullum sit deorsum, est enim terra in infimo sine in mediomundi. Sed quare terra cum sit grauis se se sustinere potest, cum circumquaque sit aër. Respondeo, terra in suo loco non est grauis &vt loquuntur non grauitat: ficut ergo non miramur quod aër non cadat quiae non est grauis, ita cum terra in suo loco non sit grauis non mirandum est, quod non decidat. Sed cum non sit grauis sicut nec aqua grauis est in suo loco, vt natatores nouerunt, quare tam vehementes venti terram non impellunt aut mouent quasi haberemus magnum globum leuem in aërę suspensum facillimè quouis vel parnulo vento moueri posser.