Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 214
Unproofread scanNot analysed yet
Ita cum terra sit globus magnus nec grauis, in medio aëre suspensus, quare non mouetur à vehementissimis ventis. Alii non responderunt rectè. Sed ita dicendum: quemadmodum si magnus globus in aëre suspenderetur non moueret ventus eum globum sursum, quia globus renititur &obsistit, ita cum terra maximus sit globus renititur &resistit eomodo quo aqua resistit &obnititur, si eam ex puteo haurire velis. Sed quaeritur vtrum terra non moueatur circulariter ab occasu in ortum quemadmodum Coopernicus voluit, ita nimirum vt coelum &stellae quiescant, terra verò moueatur vnà cum aëre &aqua ab Oriente in occasum. Respondeo ex neutra parte argumenta firma sunt. Illi igitur qui putant hoc fieri non posse sic argumentantur. 1. videmus Solem &Lunam moueri ab ortu in occasum, non autem videmus terram moueri, sensibus igitur credendum est. Respondeo quemadmodum is qui in naui vehitur arbitratur eam esse immobilem &potius putat littora recedere, ita arbitramur coelum moueri ab ortu in occasum cum tamen terra moueatur ab occasu in ortum.