Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 116
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereà sucalor &humor in animalibus ita potest contemperari, vt sine vllo alimento viuere possint, quemadmodum loannes Godeau propè Senonas vixit annos 4. &menses 11. &obiit Anno 1616. cur non pariter in lucernis posset liquor &calor ita contem perari? Φῆζ 2„ Propositio 6a. de diluuijs ignis &aquarum, &de commutatione terrae &aquarum, id est, vbi iam est terra fuisse aquam, &è contra in plerisque locis. PRaeterquàm quòd mare aliud est nigrum, aliud album, aliud rubrum, &aliud viride, multa habent alia miranda. 1. initio mundi aqua vniuersam operuit terram. Posteâ in vnum locum congregatum est, quia mare triplex (plura enim non sunt) scilicet Caspium, mediterraneum, &mare magnum scontinua sunt. 2. Diluuio generali sub Noë vniuersa terra aquis inundara fuit. 3. Multa sunt diluuia particularia. Hinc Doucalionis tempore (nec enim fabula est) vniuersa fermè Graecia periit: vnde tot sunt insulę Sporades, &c. Hinc Cimbrii petierunt alias terras, quòd patria ipsorum submersa fuisset. Hinc Brabantia olim submersa, vt ex syluis subterraneis ostendi.