Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 115
Unproofread scanNot analysed yet
Nihilominus meo, Agricolae, Liceti &Chymicorum iudicio, hoc modo fieri possum tales lucernae, si nempè habeamus &ellychnium incombustibile &lig quorem inextinguibilem. Ellyohnium autem fieri potest duobus modis 1. ex pilis Salamandrae incombustibilibus. 2. ex lapide Albesto siue Amianto, siue ex lino viuo: nam certum est ex tali lino olim fuisse mappas &vestimenta regum incombustibilia, quaesi sordida fuissent, non aquâ, sed igni emaculabantur: talis tantique pretii olim fuit, vt pretium excederet nobilium gemmarum: &falsum est non amplius reperiri. Nam iste lapis lanuginosus &inextinguibilis, &qui siccus est exteriùs interiùs verò humidus &tenax, ita ut sit scissilis vt neri &texi possit adhuc reperitur in Belgio ad Namurum in Germania Isfeldae &Suaci, ita ut Verbergi in Boëmia ex eo sint mantilia, quae igne eluuntur: nec adeò magni pretii, inquit oculatus testis Georgius Agricola. Liquor verò potest fieri per Alchymiam ex eodem lapide extractus, H ij dibzy G Google &hoc modo tam liquor quam Ellychnium erunt incombustibilia. Deinde probatur. in perpetuis subterraneis ignibus aliquid simile est.