Latin
PROPOSITIONIS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 121
Unproofread scanNot analysed yet
Est terrae motus, quo sępè deglutiuntur aquae, aut aquae nascuntur, &ex terra prorumpunt. 5. Est ruina terrae, cum saepè subterrâ sint cauernae, &quasi tartarus aquarum, &sic absorbetur terra, quo modo periit apud Platonem insula Athlantica. 6. Spiritus aliquando sub aquis attollit terram, &apparentem facit insulam: aliquando attollit aquas, vt insulas inundent. 7 Sunt Catarractae caelorum, cum subita nubes disrupta decidit, quo modo superioribus annis subita fuit Parisiis in agris inundatio Bibarae Bicure. 8. Aliquando subitò ex terra emergunt aquae, vt praeterito saeculo accidit circa Valentiam in Hispania, &certè plurimis in locis, certis annis aqua ex visceribus terrae emergit &inundat, quia nimirùm sunt speluncae subterraneae quae si fuerint repletae, in ipsam terrae superficiem exundant. 9. Sunt ipsae pluuię, Nilus, Niger, Ganges singulis annis inundant. 10. Sunt occulti terrarum ductus obstructi, obquam causam aqua quae in valle fluebat, montes aliquando petit &in miserabili illo casu quo montibus fuit oppidum obrutum Plurium apud Rhoetos. 11.