Latin
PROPOSITIONIS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 122
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquando ex marmoreis sepulchris certis temporibus aqua effluit, vt ex sepulchro quodam in Coemiterio D. Seuerini Burdigalae: &vt in Delphinatu in intima rupe &viuo saxo sunt lacunae quae cum aliàs toto anno sint sine aliquo humoris vestigio, vno tamen &solo die sunt aquis plenissimae. Ignis autem diluuium maximum fuit regnante Phaëtonte (nec enim fabula est) &flumina, &lacus exsiccati fuerunt, &fermè totam Aethiopiam ignis deuasta uit, ob eas causas quas de planetis igneis dixi. Rarò autem hoc accidit de fulmine, de prestere, aliisque ignibus è nube erumpentibus: resnimis nota est. σπσσυσγ Propositio 7. de Nymphis, Faunis, Syrenibus &hominibus in aqua aegrotantibus, &aliis in aqua viuentibus, in terra statim sanandis, &aliis animalibus ad occasum verum morientibus. luus Hieronymus in vita Pauli Escribit hominem equo mixtum visum &interrogatum barbarâ sed humanâ voce ostendisse iter; &hunc fuisse Hippocentaurum. Ibidem alium Satyrum aduncis naribus, fronte cornibus asperatâ, caprarum pedibus, humanâ voce loquutum. Idem refert Constantino Imperatore allatum fuisse tale animal, &cadauer postea sale asperso diù fuisse conseruatum.