Latin
PROPOSITIONIS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 126
Unproofread scanNot analysed yet
Q Axei homines vel in vtero conuersi Ofuerunt in saxa, vel extra vterum postquàm prodierunt in lucem, ita ut vel integra corpora saxea sint, vel pars tantum aliqua, vt vterus &mamma. Iterùm vel vera fuerunt ossa antea, vel cùm non fuerint, natura ipsa produxit saxea. Iterum vel sunt ita à natura facta, vt quasi excisa &exculpta sint, vel vt tantum in superficie depicta videantur. Horum omnium verissima exempla ostendemus: Mulier Senonensis nomine Columba Chatri foetum 13. annos in vtero gestauit &dolore vteri mortua est. Cùm autem dissecaretur, vt patefieret causa mali, inuentus est infans totus lapideus. Ita scribit Mauritius Cordeus in Hippocratem oculatus testis, &infans adhuc Parisiis ostenditur: vt notaui in meis Admirandis. Petrus Quentius Medicus Fribulgi Heluetiorum scripsit Dolae in Burgundia in dissectione mulieris inuentum vterum totum saxeum, &quod mirum erat, dum femina viueret, nulla ratione aegrotabat. Heurnius apud Machium de aquis scribit muliebrem mammam Patauii sibi conspectam in saxum conuersam, quod cum mortua iaceret mulier, mamma in nescio quam aquam fuerit inmersa.