Latin
PROPOSITIONIS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 127
Unproofread scanNot analysed yet
ro. Rustici mulgentes cum ipsis vaccis fuerunt extincti propter subitum terręmotum, vnde spiritus teter exhalans eos in salarias statuas conuertit; vt notauit Historia Nauarrica illius loci. In sacris litteris vxor Lothin salis statuam fuit conuersa. Iam verò de ossibus non in lapidem versis, sed in terra montibusque saxeis, &certa regione productis saxeis dicendum. Vt enim in Hybernia saxei reperiuntur serpentes; Ita tùm alibi, tùm potissimùm in suburbanis Parisiorum montibus Argentolii reperiuntur ossa saxea: &certè nunquam fuerunt verè ossa, vt ostendetur.