Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 13
Unproofread scanNot analysed yet
Ita nescio vnde hanc opinionem fuerint edocti humanum genus vitâ hominis esse redimendum. 2. Causa est optimam &opimam Deo opt. hostiam esse offerendam: nihil autem homine magis opimum meliusque posse offerri: rectè, si recto sensu intellexissent. Non tantum Dryides viri, sed Druidae virgines sacrificiis istis praeerant &cultui numinis, sic enim est apud Melam. Britannici maris est oraculum insigne Gallici numinis, cuius Antitistes perpetua, virginitate sanctae, nouem numero sunt. Galli vocant has Senas, putantque ingeniis singularibus praeditas sanare quae apud alios insanabilia sunt.