Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 14
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque Senae quasi sanae &sanitatum praesides dictae fuerunt. Hinc aliud habemus Fearum nostrarum argumentum. Druidae tradunt quod Dis 1. ipsorum parens fuerit, hinc omnes Gallos pronatos à Dite arbitrantur. Hic Dis, nihil aliud est quam antiquo nomine Dien, &Italis Dio. Hispanis Dios. Sed verum &antiquum nomèn est Theut, vnde Romani dixerunt esse Theutonem, seu Theutodem, seu Ditem. Idem autem est ac Mercurius, Apollo, &Minerua Romanorum. Hunc Deum viarum, artium, mercium &medicinae parentem venerabantur. Quod autem se descendisse ab hoc Deo crediderint, argumentum est quod omnes Galli ad Rhenum adhuc se vocent Theud, &Heluetii, Galli se cognatos Ditis vocant est enim hel infernus, vet cognatus. Ob hanc causam spatia temporum non numero dierum, sed noctium definiunt &nox ducit diem, siue dies subsequitur noctem. Itaque adhuc pro hodie, dicitur annuict, &apud Gallos Rhenanos, festi dies à noctibus appellantur, rectissimè: Nam ante mundum creatum erant tenebrae merae, siue creato coelo &terrâ erant tenebrae super faciem abyssi. Ideoque dicitur in sacra scriptura factus est vesperè &mane dies vnus scil. creato coelo &terra erat nox. Postea mane facto erat lux. Hanc consuetudinem Druidarum adhuc Ecclesia obseruat. Iste idem Deus nomine Mytre colebatur, vt constat ex sepulchro Cyndonactis. Quod repertum fuit Diuionis in subuibanis ante annos 26. Idem Deus, vt constat ex Scaligero, patria lingua vocabatur Belenus, vt est apud Ausonium, &variante dialecto, Abellio, vt est in antiquis monumentis. Item Tibilene, vt est apud Tertullianum. Eius verò Ministros &Aedituos vocabant Pateras atque phaebissios.