Latin
COSMOGRAPHI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 134
Unproofread scanNot analysed yet
extra hunc mundum infinitos alios esse docuit: vnde Alexander dolebat à se nondum esse deuictum, vel vnicum mundum: quemadmodum in vasto agro vnum tantum nalci flosculum non verisimile videtur: ita in infinito spatio vnicum tantum esse hunc mundum, improbabile credebant. 10 Author fuit Manes duo esse vniuersa, seu duos mundos, seu duplex saeculum &gentem; vnum quidem Lucis, in quo Eudemones, siue Angeli boni a Deo bono conditi habitarent: alterum esse mundum Tenebrarum, in quo Cacodaemones à Deo malo creati, seu à principe tenebrarum, habitarent. Sed hic est error intolerabilis. 11. Mundus est Saracenorum, scil. arbitrantium mortuos extra mundum hunc, in alio habitare. 12. Est Christianorum, qui suadent mundum istum esse innouandum, &omnia perfectiora futura: Ita nimirùm, vt ex vermibus &formicis volatilia perfectiora scil. fiunt: ita omnia perfectiorem habitura formam &perfectionem post extremum iudicium docent. ατο πτρὰρατα ἀ τα τασθτα αθο στοι ἀσα ετα