Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 135
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De anteriori superiori, dextra parte Mundi, &quibusdam proprietatibus Physicè. Lementa resque aliae non viuentes ex sua natura, nec antè, nec retrò, nec dextrum, nec sinistrum, &c. habent. Plantae sursum habent eam partem qua alimentum hauriunt, scil. radices; deorsum eam partem, quâ folia emittunt. Sursum tamen absolutè est quò res leues pergunt, scil. caelum deorsum absolutè est, quò pergunt gil vt est centrum mundi. Sursum &deorsum spetur secundum longitudinem in animalibus, dextrum verò, &sinistrum secundum latitudinem: ante &retrò secundum profunditatem. Homo habet latitudinem duplam profunditati, &longitudinem duplam latitudini, &triplam profunditati, si à capite ad imum ventrem mensuremus. Sursum igitur est principium longitudinis, &est cor calidius: Vnde viri superiores partes corporis habent maiores propter calorem: feminae autem infernas partes propter frigs terrestre maiores habent. Vnde &viri cum decidunt, ordinariè in humeros &superiores partes decidunt; feminae in inferiores. Dextrum autem est in animalibus, vnde se motus explicat: &finistrum est non quidem figurâ oppositum, sed virtute inferius.