Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 141
Unproofread scanNot analysed yet
Meridies autem &Occidens habent ventos humiliores, calidos &humidos, &mariapluria atque altiora. Certum enim est mare Mediterraneum, quò magis ad Meridiem &Occidentem pergit, esse altius. In Septentrione altiores montes, In Occidente &Septentrione non tantum altissimi montes, qui Europeis Alpibus comparati tantùm eas superant altitudine, quantùm magna turris rusticum tugurium superat. Et vt in Meridie plurimae sunt aquae, ita in Septentrione &Occidente plurimi, &ingentes sunt ignes subterranei inmensis vorticibus; &vocant ignes huiusmodi Vulcanios: &certè in Islandiam ons Hecla ad plurimas leucas ardet, cineresque, fulgur, tonitru, lapides spargit. Ad Septentrionem corpora hominum maiora sunt, minora ad Meridiem. Timidi homines qui loca calida, &meridionalia incolunt: fortes verò qui Septentrionalia incolunt. Maximè febribus obnoxiae gentes Septentrionales: ideoque vulnera non timent, sed febres: Gentes Meridionales vulnera timent, febres non, quibus fermè nunquam capiuntur. Et causa est frigus quod circum obsistit, calorem continet, sanguinemque auget &corpus amplificat. Calor autem Meridionalium educit, &laxat calorem adeóque corpora frigidiora facit. Similis ratio est cur hyeme loca sint calidiora subterrestria, aestate verò frigidiora.