Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 140
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE ret Regnum Gallicanum, rectiùs illi accommodari poterit. Tam illi qui in meridie, quàm qui sub aquilone habitant, sunt moribus, vultu, &aspectu efferi, quia optima temperies &corpori &intellectui prodest: excessus autem frigoris &caloris contrarium faciunt. In Oriente potissimùm sunt gemmae praestantiores, item flores, vt illi qui de Mecha scripserunt, incredibiles Europeis odores tradant. In Meridie medicamenta sunt praestantiora; in Septentrione lapides metalláque rudiora. In Occidente colores fusci. Item ab Oriente &Septentrione venti altiores, sicciores aut frigidiores, &sereni. Item Oriens &Septentrio partes sunt altiores mundi: vnde proprio quodam motu omnia maria ab Oriente in Occidentem: item à Septentrione in Meridiem mouentur: Vnde, caeteris paribus, nauigationes diuturniores sunt à Meridie in Septentrionem, &ab Occidente in Orientem: imò fermè omnes magni fluuii ab Oriente in Occidentem, aut à Septentrione ad Meridiem fluunt: In Europa habemus maximum fluuium Danubium, qui ex Occidente in Orientem labitur per septingentas leucas: ideoque quasi miraculum naturae est tantum flumen in Orientem labi.