Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 143
Unproofread scanNot analysed yet
Nam mors est quaedam putredo ordinariè: rarior autem est putredo in corporibus siccis, qualia sunt incolentium regiones calidas: frequentior autem est in corporibus humidis, qualia sunt Septentrionalium. Ad Septentrionem oculi omnium ferme glauci, &est signum caloris. Meridionalium nigri, signum frigoris &absentiae lucis. Illi verò qui medias habitant mediis, &caprinis oculis; quae signa sunt leuiorum morum, &aciei ad videndum. In locis calidioribus &capillis sunt crispis, &imbecillitate pedum laborant: versus Septentrionem sunt flauis capillis, &robusto corpore ob calorem. Sub Tropicis &ad Septentrionem extremum sunt fusco corpore: qui verò paulum distant à Septentrione, sunt colore capillisque rufis ordinariè, vt sunt Gothi, Sueci, &c. Ita etiam qui paulùm à Tropicis distant, simili sunt colore. Qui verò intermedii sunt, albo sunt colore magis minusque, prout ad Septentrionem aut ad Meridiem accedunt. Vnde Galli pleoog Fg.