Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 144
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE rique, Germani &c. albi, capillisque flauis. Quod autem &sub Septentrione &sub Tropici sint fusci, hoc accidit con traria ratione. Nam &nimium frigus adurit &nimius calor. In locis calidioribus magis prudentiâ sapientiâque valent: Septentrionalium autem mentes torpent &stupent, quod frigus iners est, &mentes ipsorum immersae sunt in nimio humido. Qua ratione etiam senes sapientiores sunt quàm iuuenes. Naturâ sicut serpentes aestate mobilissimi sunt, hyeme autem ob frigus &humiditatem torpent: ita mentes Meridionalium ad omnia promptae &pueriles. Vnde &pleraeque scientiae, praesertim Astrologia &Magia naturalis ab ipsis est. Septentrionales autem non nisi ad mechanica aptiores: vnde Germani tantùm Typographiae &tormentorum aeneorum Authores, vt non malè dictum sit Germanorum industriam esse in digitis. Qui verò intermedii semper studia eloquentię, poëticae, &c. incolunt. In Septentrionalibus, vt in Friessandia, Lappia, daemones &Magi plurimi ita ut publicè publicè ad scholas conueniant in monte altissimo, &illic doceantur praeside daemone ibique sunt homines Dii Zares dicti adhuc hodie: item in Occidente visibiliter daemon homines castigat, vt priora exdilecto Cranzio habemus, &posteriora ex Lerio &Bensone.