Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 146
Unproofread scanNot analysed yet
sunt. Homines in Oriente voces, &verba collidunt in pectore, &gutture vt sunt Syri &Hebraei Occidentales in dentibus &labiis voces quasi frangunt, vt sunt Hispani, Galli, Itali: intermedii in palato sonant vt Graeci &alii: Ex Vitruuio musica haec hominum pro varietate locorum notanda est. Septentrionales habent grauiores voces, &vt vocamus basim seu bassum nempè propter giauiora maioraque corpora. Meridionales ob paruitatem corporum habent exiles voces, &vt vocant sonant superius seu Discantum: Qui verò intermedii sunt, mediam loquelam, &vt vocant Tenorem loquuntur. Hoc autem accidit quod Meridionaliores sint sicciores, Septentrionaliores autem sunt humidiores. Sicut si duo vascula habeas eiusdem materiae &ponderis, &postea vnum humectes certè grauius sonabit. Contraria etiam ratio est, in arboribus ex Apulcio. Nam altiores tenuem &exilem sonum excitant ventis, &grauiorem verò quò arbores sunt humiliores. Elephantes, extra primum &secundum Clima non generant, nec leones extra tertium &quartum ex Alberto Magn.