Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 147
Unproofread scanNot analysed yet
Inter duos polos medius est Aequator siue linea aequinoctialis: &ibi potissimum censetur Dei sedes ex Aristotele &videtur vocari posse caelum caelorum, quia potissima admiranda sub linea, aequinoctiali fiunt scil. Eclipses, &aequinoctia, &mutationes temporum &corporum humanorum, &c. Et quia perpetuò nostrum polum aut saltem stellam polarem videmus operaepretium est, tum stellam polarem, tum ipsummet polum cognoscere. Setena igitur nocte verte te ad Septentrionem, id est vt à parte dextra habeas Orientem, à sinistra Occidentem, illic videbis vrsam minorem scil. stellis septem insignem, vltima est polaris, &hoc modo stellae tibi TUNTA Iam concipe inter apparebunt duas postremas stellas quarum, vltima est polaris triangulum aequilaterum in superiori angulo versus Septentrionem infallibiliter est polus vt recté Franciscus Iunctinus docuit, polus inquam qui magnetem ad se conuertit, &aquas ad Meridiem repellit. Lubet hoc experegrinationibus in terram sanctam ascribere, quod Christus Dominus in caelum ascensurus faciem non ad Meridiem sed ad Septentrionem conuerterit. quod constat ex Sanctis Sanctissimorum pedum vestigiis monti impressis quae adhuc conspiciuntur.