Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 151
Unproofread scanNot analysed yet
SELECTIORA. la cardui vermiculi ad febrem quartanam conducentes producuntur. Sed quaenam animalia perfecta coelum non possit producere, nemo mortalium nouit. Argumentum de ossibus mort uorum supra allatum non probat. Primo quia possent aliquando montes vicini, valles obruere, &sic si fodiantur montes, ossa reperientur. Nec aliud nobilius exemplum est quam quod superioribus annis in alpibus Rheticis montes Plurium, Pleurs obruerint vniuersum. Iam si memoria deleatur huius rei, illi qui aliquando fodient, reperient a dhuc ossa hominum. Secundò natura ipsa solet similes efficere figuras ex lapidibus quas figuras vocant Gamahaeos, seu sigilla lapidum: Eadem natura in plantis similes figuras efficit in Filice Fougere, reperitur figura aquilę: &iam herba passionis celebris est, in qua similitudinis quaedam mysteriorum passionis Domini nostri Iesu Christi reperiuntur. Tertiò verum est aliquando mare irrumpere in medias terras, &aliquando ex terris recedere, &ideò nouas valles, nouosque montes posse fieri, ideo que illic ossa mortuorum esse.