Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 152
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non est credibile Argentolii prope Parisios aliquando fuisse mare Mediterraneum aut Oceanum de qua re infrà pluribus. Argumentum illud quod afferunt naues, remos &c. inuentos in altè effossa terra non probat. Licet enim aliqua loca mare deserat ideóque talia vestigia reperiantur: tamen hoc non est signum diluuii vniuersalis. Nam etiam patium memoria mare Puteolis decessit, &Zelandiam fermè vniuersam obruit. Deinde Albertus Mag, in proprietatibus locorum refert suo tempore cum altissimae foderentur foueae Coloniae vestimenta, &ornamenta mirabili schemate fuisse reperta, quia nimirum ea quondam ibi fuerunt defossa, posteà terrae motu &c. Aedificia corruerunt &sic paulatim fuit congesta terra. Afferunt aliud argumentum nos nullas habere historias quae referant plures Mundi annos quam Moyses retulerit. Aristoteles sic respondet tot fuisse ab omni aeuo mutationes gentium, &peregrinationes.