Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 153
Unproofread scanNot analysed yet
Item linguarum tot fuisse interitus, tot particularia diluuia, &incendia, tot terrae motus, vt certè historiae si quae fuerint, potuerint deleri certè hodie Gallica antiqua lingua Druidarum ignoratur: item hieroglyphica Aegyptiorum legi non possent: item hierogrammata Ephesiorum exceptis 7. litteris omnia perierunt. Praeterea non apud omnes gentes literarum vsus fuit. In Indiis enim occidentalibus antequam Christiani eò commigrarent solis lapillis, &solis funiculis variegatis memoriam rerum conseruabant. Et Tacitus refert solas cantilenas versibus inconditis fuisse historiam Germanorum. Argumentum aliud proferunt nos nouisse authores omnium scientiarum. Mundus igitur non videtur multò tempore ante fuisse, non enim est credibile Mundum artibus necessariis, caruisse, sed hoc argumentum nihili est. Etenim tantum nouimus aut Instauratores scientiarum, aut eos qui primi in aliquam regionem scientias intulerunt. Deinde eaedem scientiae à diuersis inueniri possunt, in diuersis locis, &diuersis temporibus, vt constat de Typographia &ab Indis, &à Germanis inuenta. Afferunt quod mundus senescat: ergo tandem peribit naturaliter. Hoc falsum est, quia hodie tandiu viuimus, quandiu vixerunt tempore Dauidis. Hodie corpora aequè magna sunt ac tempore.