Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. De locis communibus instituendis ex praecepiis Artis. Mnis nostra cognitio, Philosophiaque duplex est, vna rerum siue effectuum historica. Altera rerum, siue causarum, siue per causas aetiologica. Omnis nostra cognitio est ex artibus &scientiis, pariterque de Artibus &Scientiis. Artes omnes actionem aliquam opusque docent. Scientiae vei sunt speculatrices vel vt vocant, practicae. Ergo Dialectica docet quae de artibus &ex artibus, quae de scientiis, &ex scientiis connotari debent, siue quo modo loci communes sint instituendi. In locis communibus libri primo, deinde capita seu tituli in illis libris spectantur. Tertiò quaenam circa quemuis titulum notari &exscribi debeant. Primus igitur liberi est artium, siue menicarum, siue aliarum. Tituli tot debent esse quot sunt artes ordine alphabetico: omnes autem artes, eorumque nomina &descriptiones disces ex libello, quem aliquando in lucem emisi hoc titulo artes &scientiae ordine distributae &definitae. Pro historiis &ex historiis, &pro disciplinis, practicis vtilissimi Rhetoribus, Aduocatis, Dialecticis &Concionatoribus, Tres sunt libri locorum communium instruendi.