Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 354
Unproofread scanNot analysed yet
Primus est liber admirabilium, alius liber est antiquitatum, siuerituum, tertius liber est morum, &rerum publicarum. In libro admirandorum exordine tituli sunt scribendi, quo ordine ego admiranda Galliarum libro edito inscripsi Primus ergo titulus, seu caput de religione secundum de hominibus, tertium, de animalibus, quartum de plantis. Quintum de terris, &aquis, aliisque rebus non viuentibus. Sextum de artificibus. Septimum de Regibus, regnis, &c. In quo postremo tres sunt tituli, potentia nimirum, opes, &opera. Nihil autem hîc adnotandum quod non tibi, aut aliis admirabile videatur.