Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 159
Unproofread scanNot analysed yet
Triplex est aqua caelestis, siue illa veré sit supra cęlos vt videbitur, siue sit pluuia: siue sit catharacta caelorum, siue catharacta nubium: Alia est aqua fluuia, siue supra terram, alia est aqua putealis, siue infra terram: pariter etiam triplex est tantum mare vniuersi mundi: mare magnum: mare Mediterraneum, mare Caspium: Hoc nunquam exundat licet maximi fluuii in illud influant, vt Volga, &quod per subterraneos ductus spatio 90. leucarum in mare Mediterraneum exoneretur: Mare autem Mediterraneum non habeat accessum &recessum, nisi in aliquibus locis, vt Venetiis ad vnum alterumque pedem attollitur &deprimitur, vt ex Gaspare Contareno didicimus. Mare verò magnum praeter aestum habeat motum ab Orientę ad Occidentem. Item mare vel sit album vel nigrum, vel rubrum, vt ex domino de Breues, didicimus, &vnde Turcarum Tyrannus, se dominum scribit marium albis nigri, rubri: &verè videtur ob hanc triplicitatem rectè assignari tridens Neptuno. Tres partes orbis veteris, tres partes noui orbis, scil. America, &terra Antipolaris post terram Delfuagos, siue post fretum Delmaire, &terra polaris nundum cognita post nouam Zemlam, &tres sunt terrarum regiones, superior, in qua aër, inferior inqua aqua, postrema &infima inqua ignis. Tria sunt corpora &loca scil. summum &est caelum: immum &est terra: medium &est aër. Tres sunt omnium rerum materiae: 1. informis. 2. quanta 3. signata siuedisposita. Tres sunt formae tantum non viuentes, forma elementaris, meteororum, &mixtorum perfectorum, vt lapidum &metallorum. Tres tantum communiter sunt animę, vegetans, sentiens &rationalis. Triplex tantum est motus, sursum deorsum &circularis. Triplex tantum substantia, materialis, spiritalis, media vt homo. Triplex tantum dimensio, longitudo, latitudo, &profunditas. Tria sunt omnia, principium, medium &finis. Vnum in Triplex tantum accidens. subiecto, alterum ad subiectum, vt relata: aliud circa subiectum vt tempus, vestis &c.