Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 161
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod mirum est in omni penitus re triplicitas reperitur, vel potius Trinitas: vt animal, vel est rationale vt homo, vel irrationale, vt brutum vel nec rationale nec irrationale, vt animal genericum. Ita res vel est creata vt creatura, vel increata vt Deûs, vel non creata, vt sunt rerum essentiae. Hoc modo Philosophi omnes experiri possunt in quauis re Trinitatem. Et quia in Gallia docemus, Trinitas hic etiam ostendenda est. Sunt tres Galliae, Aquitanica, Belgica, Celtica. Sunt tres Galliae, Cisalpina, Transalpina, Inalpina. Sunt tres linguae Indigenae, Biscaina, Britonica &Belgica. Sunt tres linguae aduentitiae Graeca, Latina, Franca. Sunt tres ordines Ecclesiasticus, Nobilitatis &Populi Sunt tres Regiae stirpes Merouingea, Carolomagna, Capeta. Triplicésque sapientes fuere Druidae, Bardi, Eubages. Triplex Resp. principum ante Pharamondum, Imperatorum in 2. stirpe, &Regum tres sancti Reges potissimum, Clodoueus in 1. stirpe Regia, Carolo magnus in 2. &sanctus Ludou. in 3. tria communia habent Galli caelitus delapsa scil. phiala, bipennis liliformis, aratrum cum iugo, primorum Regum potissimum insignia cum boues aratores currum traherent.