Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 162
Unproofread scanNot analysed yet
Et certè non frustra à Plinio notatum ex omnibus frumentis quę Romam olim inuehebantur Gallicum fuisse iudicatum leuissimum ideoque &praestantissimum: &referunt hodie quidam optimum panem Romanum dictum Ilpapalino ex frumento Gallico esse. Istis sic enumeratis ostendere lubet omnia quae in terra reperiuntur, supra terram in aëre reperiti: &quaecumque in aëre producuntur in terra produci. In terra sunt specus. In aëre sunt nubium voragines &hiatus cum caelum dehiscere videtur. In terra lutum, in aëre omnes pluuiae lutulentae vt &niues. Est glacies, in aëre est grando. Est motus terrae; &spirituum, in aëre est ventus, &eorum motus. In terra sunt lapides, in nubibus crescunt lapides fulminei. In terra sunt aquae, in aëre, pluuiae terra erugtiones subitae aquarum, in aëre sunt cataractae nubium &aquarum: In terra sunt pisces, locustae, ranae, in nubibus eadem proueniunt. In terra sunt herbę, sanguis, lac, ignis? in nubibus crescunt minutulę &depluunt herbae, sanguis &lac. Iam apposito modo quę in aëre sunt, &supra terram eadem intra terram reperiuntur.