Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 168
Unproofread scanNot analysed yet
&similibus gubernatori, architecto limitata cura est, nec possunt omnia pręuidere, nec debent: Architectus enim sapides nouit ex quibus ędificat non autem opus est, vt singulas lapidum particulas noscat &curet, quia haec omnia à natura curarinquit. Sed Deus cum singula creauit, singula nouit &cum totum fecerit partes &partium particulas nouit cum aliunde eas non habeat: Cum igitur singula voluerit efficere &singula creare bonum esse iudicauit absque dubio singula nouisse &curare, quae facit bonum iudicat. Sed in minimis &abiectissimis haec Dei cura ostendenda est. Aranei texunt vt irretiant muscas quibus vescantur licet nunquam muscas viderint, &à nemine didicerint texere: formicae a quo didicerunt grana germinatura nisi ea arrodant? Perdices licet ab aliis quam à matribus excludantur post exclusionem tamen veram matrem sequuntur. Scarabeus cum non possit sibi simile generare ex fimo equino globulos facit quibus incubat, &sic similes efficit. Quis docuit rosam explicare flosculos tali figura? &ex tantillo semine quomodo tam magna nascuntur?