Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 169
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim humana opera nonnisi ratione fieri credamus, quomodo haec opera quae recensui à ratione, seu Deo non fieri aliquis credat? Sed dicam natura haec opera facit. Pst ego quaero quis docuit naturam? nemo enim à seipso sapiens est: ergo à Deo didicit. Ideoque praestantiora sunt opera naturae quam artis. Opponunt si Deus curam habet maximè bonorum: sed videmus iisdem morbis, miseriis, naufragiis ruinis, morte, extiugui tam bonos quam malos, nulla igitur Deo est cura rerum humanarum. Respondeo duplicia sunt bona scil. fortunae &corporis aut etiam huius vitae, vt sunt diuitiae, sanitas, honor, authoritas &c. quae bona puerilia sunt, &vel ut munuscula quibus Deus allicit, blanditur &attrahit ad sui amorem &sunt dona bonignitatis diuinae. Hoc modo parentes &praeceptores munusculis, infantes ad studia literarum alliciunt. Pariter Deus iis bonis pueriles homines, &olim Hebraeos potissimum alliciebat: Alia bonà sunt reuera bona, licet mala videantur fortunae quibus Deus corrigit tetrahit &erudit ad maiora bona scil. animi &aeterna. His enim absterret à vitiis &aeternis malis, &haec sunt opera &bona iustitiae ac misericordiae: sicut Medicus venam incidit aut membrum abscindit, vt reliquum corpus conseruetur. αθωοαστα τὰ τα θοεθοαθαις ττρ τα ατασθαραθ εεν ἐν ἐ ἐὲν ἐεν ἐει ἐν ἐν ἐεν ιενεε