Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 17
Unproofread scanNot analysed yet
Dedicabant ratione Astronomica vrbes, &quod mirandum est, vt constat ex Gregorio Turonensi vrbem Parisinam, quae vt ipsemet refert, quamdiu signa Astronomica Parisiis manserunt nullum fuit Parisiis incendium, nulli glires, nulli serpentes. Sic enim aitde Lutetia, hanc vrbem confecretam fuisse antiquitùs, vt non ibi incendium praeualeret, non serpens, non glis appareret: nuper autem ait cum cuniculus, pontis emundaretur serpentem gliremque aereum repererunt, quibus ablatis &reiectis &glires ibi deinceps extra numerum, &serpentes apparuerunt, &postea incendia perferre coepit.