Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 18
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus certum est Druidas construxisse Astrologicè, figuras Mathematicas, quas solent vocare Arabes &Mathematici alii Talismannos, vt videre est apud Scaligerum filium variisepistolis. Similis Talismannus, vt apud eundem est, ciuitatem Hamptz conseruauit. Illic enim nec serpens, nec scorpio fuit, &si illati fuissent in vrbem, subito extinguebantur, quia enim in turre erat figura Scorpionis signo illo horroscopante, seu medium caeli tenente, extructa. De his figuris Mathematicis Ptolomaeus in centiloquio. Ficinus in vita coelitus acquirenda, vbi ait ex sigillo scorpionis Talismannice facto, eumquem scorpius laesisset subitam, fuisse curam &c. Ibidem contra pestem Talismannum extruit: Quae disputantur inter Cardanum &Scaligerum aliquid ne virtutis habeant. Nobis hic sat est ostendisse Druidas affirmantem sequutos partem. Druidarum Politica. Ruidibus praeest vnus qui summam inter eos habet auctoritatem, quo mortuo, si plures sint pares dignitate, suffragiis eligitur alius: hic vocabatur Archegus Iereon, id est Princeps Sacerdotum, talis fuit Cyndonax, vt ipsius in sepulchro apparet adhuc Diuione.