Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 171
Unproofread scanNot analysed yet
quouis mense ingentes fiunt mutationes: &qui quarta Luna nascuntur stulti ordinariè sunt, centesimo quouis anno fiunt mutationes in rebus publicis quae omnia non nisi astris ascribenda primariò sunt. Hoc autem notatu dignissimum est quod 7. Planetae in 7. praecipua animalium membra mirum habeant imperium. Scilicet Saturnus spleni &melancholiae praeest: Iupiter hepati &sanguini: Mars felli: Sol cordi: Venus renibus: Mercurius linguae &labiis: Luna cerebro. Vnde coniicitur non esse vanam Astrologiam. Quare igitur si ex astris praedicere licet, non etiam liceat ex igne per Pyromantiam, ex aëre aeromantiam, ex aquis per Hydromantiam, ex terra per Geomantiam praedicere. Respondeo non licitae sunt hae artes, quia hęc elementa pro variis figuris nullum habent imperium in hominem caeli autem pro vario stellarum situ &configuratione in haec inferiora dominantur. Et quia mundus &praecipuè caelum est vel globus, vel sphaera, vel orbis, vel circulus aliqua de istis. prius inseremus. Globus itaque est corpus rotundum vnica superficie constans.