Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 172
Unproofread scanNot analysed yet
Sic in rerum natura vniuersus mundus globus est. Sic inter elementa sola terra globus est: &si vacuum esset in mundo, aut in terra neuter esset globus: sic in caelis stellae &planetae omnes sunt globi: sic semina pleraque &praecipuè oua sunt aut orbiculari siue globosa aut lenticulari figura, &repraesentant constitutionem praesertim oua, totius mundi. Nam inferior pars oui compactior &terrestrior est propter terram: superior verò magis acuminata est propter ignem: pars verò media latior est quia aërea est, &aquea ideóque humida. Humidum autem magis sese solet dilatare: testa verò ambiens &albicans ipsum caelum repraesentat. Hinc cor ipsius pulli ex superiore parte magis calida nascitur. Orbis est corpus rotundum duplici superficie interna nimirum, &externa constans. Hoc modo caeli omnes, omnia elementa exceptâ terrâ sunt orbes, hoc modo ossa cranium, arbores, sunt orbes: Archimedes vitreos orbes adimitationem orbium caelestium &mobiles construxerat, quę planè res eo modo quo horologia conficiuntur aut confici debet aut potest. Sphaera est orbis distinctus per varias armillas latas nimirum, &per vatios circulos non latos.