Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 176
Unproofread scanNot analysed yet
Et inter diametros est linea longissima quę vocatur axis, est autem axis linea supra quam mouetur globus: extrema autem cuiuscumque axis vocantur poli seu cardines, &nihil aliud sunt quam puncta axem terminantia: potest hac similitudine quiuis cognoscere in curru, stipes est axis quia circa illum rota mouetur, extremitates verò sunt poli. In magno mundo &coelo est axis qui à Septentrione per medium terrae ad austrum tendit. Polus autem noster votatus Arcticussiue Vrsinus &alter vocatur Antarcticus. Nec frustrà sic vocatur. Nam duplex est Vrsa circa polum, id est Vrsae figuram exprimentes. Et certè in Septentrionalibus regionibus plurimi