Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 176-2
Unproofread scanNot analysed yet
sunt Vrsi etiam albicantes &immobiles totam hyemem, sicut &immobilis est polus adeóque totam hyemem dormiunt. Sed hoc mirabilius est quod ex legationibus Moscouiticis didicimus extremos ad Septentrionem Tartaros pariter totam hyemem dormire in cauernis, &vere appetente tantum excitari. Hi duo poli sunt humeri Atlantis apud Poëtas. Omne enim quod mouetur debet moueri aliquo immobili existente: coeli autem cum moueantur axem &polos habent immobiles.