Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 177
Unproofread scanNot analysed yet
Vocatur noster polus Tartaris clauus ferreus, ®ula est hic polus vel potius stella polaris omnium itinerum in mari, in desertis Africae, &praesertim in Isthmo inter mare Mediterraneum, &magnum seu Oceanum interiacente: Illic enim per pixidem nauticam dirigunt iter propter arenaceos montes, qui subito attolluntur; aliter vocata stella polaris, stella maris. Et hoc inter caetera notandum est lapides in aedificiis Septentrionem spectantes siue polum facillimè exedi &consumi, ferrum autem magis durare si polum spectet Pari ratione Agricolae, &alii in desertis ex arboribus partes mundi colligunt: qua enim parte Septentrionem spectant, cortices &duriores sunt &plures rimas agunt. Quemadmodum autem sunt poli in mundo ita, etiam sunt poli in magnete: Nam si applices acum statim vna parte attrahet acum, &illic est polus Septentrionalis; alia verò parte acum repellet, &illic est polus Antarcticus ipsius magnetis.