Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 191
Unproofread scanNot analysed yet
SELECTIORA. hoc signo defectur aut mortalitas Arietum similiumque animalium ostenditur. Deinde Aries majus robur habet in capite. Ideóque hoc signum tanquam principium &caput anni in Arietes dominatur. VItimò qui hoc signo nati sunt habent caput figura malleari, spissis car pillis &eleuatis. 2. signum est Taurus quod Solin A prili ingreditur. Primo sicut boùm labores incipiunt pullulare, ita signum hoc Solis ingressu bos, seu Taurus nominatur. 2. Cum Luna in hoc signo est collum iuuat. 3. Taurus collo fortior: homines hoc signo nati habent magnos &Taurinos oculos, barbam rotundam, collum crassum &breue. Aries in arte memorię &hieroglyphices est signum capitis: Taurus estsignum colli. Dominatur Aries potissimum Gallis &Germanis, Taurus verò Lotharingis, Francis &Heluetiis. 3. signum est Geminorum cum Sol mense Maio, hic ingreditur omnia germina gemina fieri incipiunt. Luna cum est in hoc signo brachiis &manibus do, minatur. Hoc sydere nati callidi sunt &duplicis animi. Huic signo subsunt Angli, zelandi. Hieroglyphicè significat manus &brachia. 4. signum est Cancer.