Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 192
Unproofread scanNot analysed yet
Nam vt Cancer retrocedit, sic Sol in isto signo infine funii ad Melidionalem Zodiaci partem redit. Luna in hoc signo pectori dominatur sub hoc signo nati breues sunt &lato pectore: subsunt huic signo Scoti: Hieroglyphicè significat pectus. 5. signum e Leo; cum Sol in Iulio ilIud ingreditui omnia calore feruent sicut &leo animal valde calidum est. Deinde dicitur animal febr citan: sic febres tertianae à bise calidissima hoc tempo e regnant quaebilis si assetur vertitur in nigram: vnde fiunt quartanae febres Autumnales &longae. Luna in hoc signo cor tuetur, sub quo nati sunt magnanimi, superbi, facie leonina. Huic subsunt Itali. Hieroglyphicè significat cor. 6. signum est Virgo. Vt virgo est sterilis, sic sole ingrediente in hoc signum in fine Augusti, nihil amplius terra producit. Luna in hoc signo ventri praeest: sub hoc signo nati, aut sunt ephębi, aut tenues corpore, subtiles tamen ingenio &scientiis. Sub hoc signo natus est Christus Dominus. Antequam autem sex alia signa exponam, de virtutibus stellarum diuersis adhuc pluribus dicendum est.