Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 199
Unproofread scanNot analysed yet
Si men brum aliquod in quod Luna dominatur, in aliquo signo incidatur aut secetur, aut si ipsi ferrum applicetur; maximè malè habiturum tale membrum, ita ut saepè sanguis ex venis non possit detrahi, imò saepè mors ipsa sequatur: Iam igitur sex signa zodiaci reliqua persequar. 7. Igitur signum est Libra, quia cum Sol in hoc signo est in fine Septembris nox &dies sunt aequales siue in aequilibrio. Luna verò cum in hoc signo est in lumbos &renes dominatur, &qui in hoc signo nati sunt pulchri sunt &plano capillitio. 8. Signum est Scorpius, in quo cum est Sol in fine Octob. frigus incipitvel ut cauda pungere. Cum in hoc signo est Luna in partes generatrices dominatur. Qui sub hoc signo nati sunt rubicunda sunc facie, naso aquilino, oculis ardentibus, &fraudulenti. N iii. 9. Est Sagitarius, in quo cum est Sol plurima pluuiarum &c. quasi tela iacit. In hoc signo nati sunt bellicosi. Huic signo subsunt Hispani. 10. Est Capricornus, vt enim hic altissima iuga montium petit, sic Sol in hoc signo longissime à nobis abest.