Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 200
Unproofread scanNot analysed yet
Luna verò in hoc signo dominatur in genua. Sub hoc signo nati longa sunt facie, mento, capillis asperis, &voce caprina. 11. Signum est Aquarius, in hoc signo cum Sol est in fine lanuarii aquas effundit, &pluuias plurimas. Luna cum in hoc signo est in crura dominatur. Nati sub hoc signo dicuntur bona effundere. 12. Sunt Pisces, sole existente in hoc signo sub fine Februarii omnia velut aquis natant. Luna in hoc signo potissimum dominium habet in pedes. Nec cum Luna in hoc signo est licet corpus tangere ferro quia humiditates augentur. Haec ergo duodecim signa Zodiaci his versibus comprehenduntur. Sunt Aries, Tauris, Gemini, Cancer, Leo, Virgo. Libraque, Scorpius. Arci tenens, Caper. Amphora, Pisces.