Latin
DRVIDARVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 2
Unproofread scanNot analysed yet
DRVIDARVM. gerentur: Illi legitimi existimabantur. Physica Dryidum. Oc tenuerunt 1. paradoxum: mundum esse aut interitus expertem, aut vicissim iàm aqua, iam igne periturum, quę res valdè &Philosophiae nostrae, &ipsius Theologiae conformis est. Quod Plinius refert, ad magiam Druidum quam ad potius natura reuocari debet: Nam Dryidae in sacrificiis faciendis, herbisque legendis, sinistram manum dextrae prętulerunt, siue in Selagine herba, siue in samolo herba, legenda: nam certum est sinistram manum non tantum magice sed naturaliter praestare: nam illi qui podagra laborant, aut chiragra postremo omomnium vt plurimum sinistra manu, &sinistrę manus digito annulari tentantur eo morbo: cum autem digitus ille finistrae manus intumescere incipit, eoque morbo laborare, &nodosus fieri, de podagricorum vita, actum est: vt eletantiores medici docuerunt. Causa enim est arteriae ductus à corde: cuius motum in parturientibus, in lassis, &in morbis pectoris, obseruare licet manifestè. Ideoque in similibus morbis sinistrae manus digito annulari, Leuinus Lemnius aurum, &crocum, adhibet. Ingenio obesitatem plurimum obesse iidem Druidae docuerunt; Ideoque ne obesi fierent, neue prominentem ventrem haberent, operam dederunt. Si quis adolescens cingulo praescripto mensuram excederet, eum mulctarunt. An magiae, an rerum naturae adscribendum sit: quod Druidae docuerunt, de ouo serpentino, siue anguino, mihi nondum constat.