Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 1
Unproofread scanNot analysed yet
Principes habuerunt conuictores, praesertim si aliquid diuinaturi forent. Principes, non pueros admiserunt, sed constantes. Docuerunt, idem esse ius in coniuges, ac in seruas: vt ex Aristotele, &Caesare, constat: Ignari fortè imperii coniugalis, &ciuilis, Liberos non admiserunt in conspectum, nisi doctrina iam imbutos aliquâ, aut militiae aptos. Recens natos liberos, vt Aristoreles refert, &alii, nudos flumini immerserunt: cuius ratio hęc est, quod statim à pueritia frigori assuescere plurimùm ad sanitatem, &ad res bellicas vtile sit. Sic Aristoteles. 2. est apud Galenum, quemadmodum ferrum candens in frigidam immersum aquam induratur: Ita de naturae vigore, periculum faciebant: simulque corpus ipsum roborabant. 3. ratio est apud Iulianum imperat. vt scuto impositos infantes spurii, ne essent an legitimi, explorarent. Quos enim vnda absumpsisset, eos spurios sudicabant. Qui vero aquis non immerυ π ι π