Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Omne symptoma signum est, sed non è contra; causa enim antecedens vt aër pestilens signum morbi est, non tamen symptoma. Signum vel est sanitatis, vel morbi, vel ne utrum. Hîc de signis morbi loquimur, scilicet insalubribus. Quid signum insalubre? . Quod partem aegram, morbi causam &speciem, morbique euentum significat. Quotuplex signum insalubre? Vnum syllogisticum seu pathognomonicum siue necessarium; quod cum morbo incipit, morbum comitatur, &cum eo definit; est autem hoc signum collectio siue syndrome multorum accidentium, vt in Physiognomia stultum est credere vni signo, ita in morbo: alia sunt signa verosimilia seu συνεδρεύονα, id est, incidentia, &sunt accidentia quae non semper morbum comitantur. Quatuplex vtrumque signum: Vnum est, αναμνηεικὸν, id est, rememoratiuum praeteritorum vt capilli, effluuium Veneris. Alterum δαγνωσικον, id est, demostratiuum praesentis morbi, vt pulsus vehemens caloris febrilis. 3. est προγνοειτον signum euentus moibi Species &differentię morborum. Morbus vel est similaris, vel organicus, vel communis, vt suprà. Species morbi similaris. Morbus similaris natiuum temperamentum partis destruit. Triplex est, vnus morbus materiae &vocatur immoderatio materiae, cùm nimis dura aut mollis, densa aut laxa, rara aut tenuis est. Alius est morbus temperamenti, id est, intemperies quae est duplex: vna simplex, cùm vna qualitas excedit, vt intemperies calida: alia est intemperies composita, cùm duae qualitates excedunt, vt intemperies calida &sicca simul: iterùm intem peries est nuda quae peccat sola qualitate, vt cùm solus calor abundat, &vocatur ολέγρως: alia est cùm quantitas simul cum materia abundat, v. g.