Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 453
Unproofread scanNot analysed yet
Quod morbo aduenit, quod à morbo profectum est &eum sequitur, dummodo actionem non laedat: nam aliquando morbo nascitur aliquid quod actionem non laedit, vt foedus color, &est symptoma; aliquando actionem laedit, &est non symptoma, Sed morbus consequens: vt ex intemperie iccoris nata intem peries stomachi moibus est, quia actionem laedit. Quotuplex symptoma. Triplex, actio laesa, ametria seu immoderatio excretorum &retentorum: simplex affectus. Sub actione laesa comprehenditur dolor, tùm quia vix actio laeditur sine dolore, id est, siue tristi sensu: tùm quia tot sunt dolores quot sunt sensuum functiones, vt oculus nimio lumine, &auditus nimio fragore obrutus dolet: maximus tamen est dolor tactus, quia communis est omnibus fensibus. Simplices affectus maximè continent obiecta sensuum praeter naturam, vt siquis foedos odores aut sapores aut colores praeternaturam sentiat. Significatio &diuersitas signi.