Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 20
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque apud Diogenem, Laertium docent Druidae nihil penitus faciendum mali, si quod bonum facinus à quibuscunque tandem perpetratum fuisset, praemia statuerunt, &si quod malum, poenas. Haec enim erat iustitia distributiua, vt bona bonis, mala malis, decernerent. Hodie mala quidem puniunt, sed illaudata manet virtus, &quamuis sibi sit pulcherrima merces, laudata tamen crescit. Itaque apud Athenaeum Bardi comitabantur duces, &milites, vt egregia ipsorum facta, proemii loco recenserent: Contra quam fieri solet, vt ea quae tantum auditione accepimus, scribamus. Poena autem grauissima erat sacrificiis interdicere, &quibus sic fuit interdictum, hi impii habebantur, eosque omnes vel ut contagione infectos, fugiebant: nec honos, necius vllum, illis habebatur. Piaete. rea vt est apud Stobaeum, grauius animaduerterunt in eum qui peregrinum, quam qui ciuem occidisset; huic enim exilium, illi mors poena erat.