Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 21
Unproofread scanNot analysed yet
Temperantiam, &modestiam summe coluerunt: Ita vt docerent abstinendum esse vino, vt est apud Ausonium: ex his autem colligitur, quod statuae Druidum fuerint repertae Patrum memoriâ, vt refert Conradus, Celtes, &alii hoc schemate: erant nudis pedibus, nudo capite, pallio tamen, &bardo cucullo, &penula depicti, barba ad inguina promissa &bifurcata, in manibus erat; liber, &baculus Diogenicus, seuero, tristi, &demisso vultu. In publicis &priuatis fermè omnibus rebus, literis Graecis vtebantur: &hic fuit mos omnium Philosophorum, &Gentium, vt praeter communes literas, &linguam, secretiora traderent, aliis literis aliâque linguâ. Aegyptii habuerunt sua Hieroglyphica; Ephesii suas sacras literas, quarum septem supersunt, &collectae à nobis: quibus generationem omnium rerum, prodiderunt. Sic &Galli Druidae non patrio, sed alio sermone sua occultauerunt mysteria: non quod vt inepte alii putant, lin gua Graeca paterna fuerit Druidum. Collegia Pythagorica literis extruxerunt: Pythagoras autem extra vibes antrum Musarum, quod ipsius collegium erat, inhabitauit.