Latin
CAPVT VIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 203
Unproofread scanNot analysed yet
Mirantur meritò omnes cur potius 7. Planetas quam plures aut pauciores in coelis esse voluerit Deus. Nemo adhuc causam dare potuit. Hoc solum scimus hunc numerum maximè ad vitam conducere omniaque septenario perfici: quod selectis exemplis ostendam. 1. ,Vniuersus mundus 7. diebus completus fuit. 3. Septem hebdomadę dies sunt quibus Luna tria signa percurrit Zodiaci &mirabilem efficit effectum in motu maris aliisque rebus. Numerantur autem hebdomadae dies à 7. Planetis incipiendo à Saturnoqui Sabbatho pręest. Deinde Sol praeest Dominico diei &c. a Planetis vocantur dies.