Latin
CAPVT VIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 202
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. De Planetis particularia quaedam. Lanetae sunt stellae erraticae non quod vnquam à praescripto naturae ordine &motu deflectant aut aberrent: sed quod non semper eandem habeant inter se distantiam sed aliquando coniungantur, vt videmus in nouilunio aliquando separentur &longissimè inter se distent, vt videmus in plenilunio. Deus maximè miracula per Planetas quocumque modo efficit potius quam per stellas noni coeli. Etenim tantum ab omni memoria vnum notabile miraculum apparuit in stellis scil. ann. mill. quing octuag. secundo, noua stella apparuit in Cassiopea: sed cum Christus mortuus est Sol obscuratus est: &cum losue pugnauit Sol stetit &alibi retrocessit, &c. Sunt 7. Planetae nec tamen sunt ignei. Non enim argumentum ignis est quod luceant, multa enim in his inferioribus lucent, ignea tamen non sunt. Deinde ignis calefacit &exsiccat, omnes autem Planetae non exsiccant, sed fermé omnes viuificant &humiditatem vitalem afferunt. Sunt autem 7. Planetae quos ordine hoc versu comprehendes. SPost sim, sum, sequitur; vltima Lunae subest. Littera S. significat Saturnum supremum: littera l. Iouem: littera M. Martem: S. Solem. V. Venerem, M. Mercurium &tandem Lunam.