Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 223
Unproofread scanNot analysed yet
verò visurus quidnam causae esset, &in grauem morbum incidit, &tamen postea aquae fuerunt salubres cum iam aër inclusus expirasset. Similis historia ante 12. annos accidit Parisiis in horto non longè à Palatio, vt vocant Reginae Margaretae extali aëre in lapidibus incluso non tantum aranei, sed etiam bufones nascuntur, vt ex Georgio Agricola, &ex lapidibus Argentoliensibus constat. Et ex eodem aëre corrupto in specubus Athlanticis nascuntur crassissimi serpentes qui corpore graues difficilè mouentur, quod media parte sint densissimi collo verò &caudâ gracili: quod si aliquem contingant ob virulentiam necessariò moritur. Et aliter adhuc draconem describit loannes Leo Africanus in Africae descriptione: Draco rostrum habet &alas volucris, caudam serpentis, &pedes lupi &pellem versicolorem gestat, nec potest supercilia erigere, sed in speluncis degit. Mirum tamen est cum aër immotus putrescat, fructus tamen &flores in aëre immoto melius conseruari si sint in benè occlusis vasculis praesertim verò sub aqua.