Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 224
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc cellis vinariis melius, conseruantur vina cum lumina tantum capiunt cellae non ab Oriente non â Meridie, aut Occidente quod ea regio aëris nullam mutationem recipiat, sed sit firma &immobilis: Ideò etiam granaria, obsonia, &poma quae Septentrionalem aërem non spectant neutiquam tam diu conseruantur. Nocte media &meridie maximè tranquillus aër propterea quod ordinariè vesperè aut manê per ventos moueri incipiat. Venti autem in mane incipiunt, ordinariè media nocte cessant, qui verò incipiunt vespere flare, cessant in meridie. Ideò pestilentior est aër &annus qui non habet magnum à ventis motum. Aër autem primò omnia permeat, &eò peruenit quò lux peruenire nequit. Lux enim tantum ea corpora penetrat quae habent poros rectos, aër verò in quoscumque poros sese insinuat. 2. Aër in altioribus aedibus solet ventilari, &se rociprocare, praesertim cùm tempus quietum est. Ideóque in multis locis, vt Hierosolymis &Bethleem altiora petunt, vt refrigerentur, quemadmodum nos imas aedium partes. 3.